decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et
palatium sibi
et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et
octoginta milia qui caederent lapides in montibus
praepositosque eorum tria milia sescentos
misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum
David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi
domum in qua et habitavit
sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et
consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda
aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata
mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus
Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli
domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim
Deus noster super omnes deos
quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si
caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum
ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur
incensum coram illo
mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro
et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat
scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea
et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus
sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de
Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de
Libano et erunt servi mei cum servis tuis
ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio
aedificare magna est nimis et inclita
praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo
in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros
totidem olei quoque sata viginti milia
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat
Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare
fecit super eum
et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit
caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et
eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum
Domino et palatium sibi
misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
patrem meum
filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui
noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore
et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et
qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter
quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum
artificibus domini mei David patris tui
triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus
es domine mi mitte servis tuis
nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris
et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit
transferre ea in Hierusalem
numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant
in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David
pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria
milia sescenti
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera
portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent
tria milia autem et sescentos praepositos operum populi